monumenta.ch > Isidorus > 1. > 90. Aera DII > 71. Aera CDXLIV > 52. > 36. > 4. > 66.
>>> Isidorus, Historia de regibus, Item recapitulatio eiusdem Isidori in Gothorum laudem., 67.

Isidorus, Historia de regibus, Item recapitulatio eiusdem Isidori in..., 66.

1 Gothorum antiquissima origo de Magog filio Iaphet fuit, unde et Scytharum genus exstitit.
2 Nam iidem Gothi Scythica probantur origine nati.
3 Unde nec longe a vocabulo discrepant.
4 Demutata enim ac detracta littera, Getae, quasi Scythae, sunt nuncupati.
5 Hi igitur Septentrionis glacialia iuga inhabitantes circa Scythica regna, quaeque sunt ardua montium cum caeteris gentibus possidebant, quibus sedibus impetu gentis Hunnorum pulsi, transgressoque Danubio, Romanis se dederunt.
6 Sed, dum iniurias eorum non sustinerent, indignati, regem sibi ex sua turba legunt, Thraciam irruunt, Italiam vastant, obsessam Urbem capiunt, Gallias aggrediuntur, patefactisque Pyrenaeis montibus, Hispanias usque perveniunt, ibique sedem vitae atque imperium locaverunt.
Isidorus HOME

sbb1885.46