monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV > 49. Aera DCVI > 27. > 63.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 62. Aera DCLIX <<<     >>> 64.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 63.

1 Habuit quoque et initio regni expeditionem contra incursus Vasconum Tarraconensem provinciam infestantium, ubi adeo montivagi populi terrore adventus eius perculsi sunt, ut confestim, quasi debita iura noscentes, remissis telis et expeditis ad precem manibus, supplices ei colla submitterent, obsides darent, Ologitin civitatem Gothorum stipendiis suis et laboribus conderent, pollicentes eius regno ditionique parere, et quidquid imperaretur efficere.
Isidorus HOME

sbb1885.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik