monumenta.ch > Isidorus > 62. Aera DCLIX
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 61. <<<     >>> 63.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 62. Aera DCLIX

1 Ann. imperii Heraclii X, gloriosissimus Suintila gratia divina regni suscepit sceptra.
2 Iste sub rege Sisebuto ducis nactus officium, Romana castra perdomavit, Ruccones superavit.
3 Postquam vero apicem fastigii regalis conscendit, urbes residuas quas in Hispaniis Romana manus agebat, praelio conserto obtinuit, auctamque triumphi gloriam prae caeteris regibus felicitate mirabili reportavit.
4 Totius Hispaniae infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro principum est collatum.
5 Auxit eo praelio virtutis eius titulum duorum patritiorum obtentus, quorum alterum prudentia suum fecit, alterum virtute praelii sibi subiecit.
Isidorus HOME

sbb1885.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik