Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 60. Aera DCL
| 1 | An. imperii Heraclii II. Sisebutus christianissimus post Gundemarum, ad regale fastigium evocatur, regnat ann. VIII, mens. VI; qui initio regni Iudaeos ad fidem Christianam permovens, aemulationem quidem habuit, sed non secundum scientiam; potestate enim compulit quos provocare fidei ratione oportuit. |
| 2 | Sed, sicut est scriptum, sive per occasionem, sive per veritatem, donec Christus annuntiatur. |
| 3 | Fuit autem eloquio nitidus, sententia doctus, scientia litterarum magna ex parte imbutus. |
| 4 | In iudiciis iustitia et pietate strenuus ac praestantissimus, mente benignus, splendore regni praecipuus, in bellicis quoque documentis ac victoriis clarus. |