Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 55.
| 1 | Provincias autem quas pater bello conquisivit, iste pace conservavit, aequitate disposuit, moderamine rexit. |
| 2 | Fuit autem placidus, mitis, egregiae bonitatis; tantamque in vultu gratiam habuit, et tantam in animo benignitatem gessit, ut omnium mentibus influens, etiam malos ad affectum amoris sui attraheret. |
| 3 | Adeo liberalis, ut opes privatorum, et Ecclesiarum praedia, quae paterna labes fisco associaverat, iuri proprio restauraret. |
| 4 | Adeo clemens, ut populi tributa saepe indulgentiae largitione laxaret. |