monumenta.ch > Isidorus > 87. Aera CDXXCVI > 77. > . . . > 73. Aera CDLIX > 68. > 1. > 6. Aera CDVII > 20. Aera CDLIV > 81. Aera DXXVI > 9. Aera CDXVI > 2. > 8. > 4. Aera CCXCIV. > 5. Aera CCCLXIX > 86. Aera CDLXXIX > 83. Aera DLX > 82. Aera DLIII > 7. Aera CDXV > 80. Aera DXIV > 72. Aera CDXLVI > 51. > 3. Anno ante aeram conditam XII > 67. > 15. Aera CDXLVII > 57. Aera DCXXXIX > 11. Aera CDXIX > 50. > 56. > 58. Aera DCXLI > 25. > 54.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 53. <<<     >>> 55.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 54.

1 Egit etiam gloriose bellum adversus infestas gentes fidei suscepto auxilio.
2 Francis enim sexaginta ferme millium armatorum copiis Gallias irruentibus, misso Claudio duce adversus eos, glorioso triumphavit eventu.
3 Nulla unquam in Hispaniis Gothorum victoria, vel maior in bello, vel similis exstitit.
4 Prostrati sunt enim et capti multa millia hostium, residua vero exercitus pars, praeter spem in fugam versa, Gothis post tergum insequentibus, usque in regni sui finibus caesa est.
5 Saepe etiam et lacertos contra Romanorum insolentias et irruptiones Vasconum movit.
6 Unde non magis bella tractasse, quam potius gentem, quasi in palaestrae ludo, pro uso certaminis videtur exercuisse.
Isidorus HOME

sbb1885.39