monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 52. Aera DCXXIV <<<     >>> 54.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 53.

1 Synodum deinde episcoporum ad condemnationem Arianae haeresis, de diversis Hispaniae et Galliae provinciis congregat.
2 Cui concilio idem religiosissimus princeps interfuit, gestaque eius praesentia sua et subscriptione firmavit, abdicans cum omnibus suis perfidiam, quam hucusque Gothorum populus, Ario docente, didicerat, et praedicans trium personarum unitatem in Deum, Filium a Patre consubstantialiter genitum esse, Spiritum sanctum inseparabiliter a Patre Filioque procedere, et esse amborum unum Spiritum, unde et unum sunt.
Isidorus HOME

sbb1885.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik