monumenta.ch > Isidorus > 87. Aera CDXXCVI > 77. > . . . > 73. Aera CDLIX > 68. > 1. > 6. Aera CDVII > 20. Aera CDLIV > 81. Aera DXXVI > 9. Aera CDXVI > 2. > 8. > 4. Aera CCXCIV. > 5. Aera CCCLXIX > 86. Aera CDLXXIX > 83. Aera DLX > 82. Aera DLIII > 7. Aera CDXV > 80. Aera DXIV > 72. Aera CDXLVI > 51.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 50. <<<     >>> 52. Aera DCXXIV

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 51.

1 Exstitit autem et quibusdam suorum perniciosus, nam quoscunque nobilissimos ac potentissimos vidit, aut capite truncavit, aut, opibus ablatis, proscripsit, et proscriptos in exsilium misit.
2 Fiscum quoque primus iste locupletavit, primusque aerarium de rapinis civium hostiumque manubiis auxit.
3 Primusque etiam inter suos regali veste opertus in solio resedit.
4 Nam ante eum, et habitus et consessus communis ut populo ita et regibus erat.
5 Condidit etiam civitatem in Celtiberia, quam ex nomine filii, Recopolim nominavit.
6 In legibus quoque ea quae ab Eurico incondite constituta videbantur, correxit, plurimas leges praetermissas adiiciens, plerasque superfluas auferens.
7 Regnavit autem ann. XVIII, defunctus propria morte Toleti.
Isidorus HOME

sbb1885.37