| 1 | Anno imper. |
| 2 | Iustiniani XXIX, occiso Agilane, Athanagildus regnum quod invaserat tenuit ann. XIV. Hic cum iamdudum sumpta tyrannide, Agilanem regno privare conaretur, militum sibi auxilia ab imperatore Iustiniano poposcerat, quos postea submovere a finibus regni molitus non potuit. |
| 3 | Adversus quos hucusque conflictum est. |
| 4 | Frequentibus antea praeliis caesi, nunc vero multis casibus fracti atque finiti. |
| 5 | Decessit autem Athanagildus Toleti propria morte, vacante regno mensibus V. |