monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV > 49. Aera DCVI > 27. > 63. > 44. Aera DLXXXVI > 46. > 21. > 28. > 40. Aera DLXIV > 61. > 43.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 42. <<<     >>> 44. Aera DLXXXVI

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 43.

1 Nec mora, praevenit mors debita principem.
2 Vulneratur enim a quodam in palatio, qui iamdudum dementis speciem, ut regem deciperet, simulaverat.
3 Finxit enim arte insaniam, perfoditque principem, quo vulnere ille prostratus occubuit, et vi gladii indignantem animam exhalavit.
4 Fertur autem inter effusionem sanguinis coniurasse ne quis interficeret percussorem, dicens se congruam meriti recepisse vicissitudinem, quod et ipse privatus ducem suum sollicitatus occiderat.
Isidorus HOME

sbb1885.32