monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV > 49. Aera DCVI > 27. > 63. > 44. Aera DLXXXVI > 46. > 21. > 28. > 40. Aera DLXIV > 61. > 43. > 29. > 52. Aera DCXXIV > quae constat in contrarietate et diversitate. > 24. > 30. Aera CDXC > 37. Aera DXLV > 60. Aera DCL > 36. Aera DXXI > 55. > 64. > 35. > 45. Aera DLXXXVII > 33. > 41. Aera DLXIX
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 40. Aera DLXIV <<<     >>> 42.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 41. Aera DLXIX

1 Anno imperii Iustiniani VI, post Amalaricum Theudis in Hispania creatus, in regnum annis XVII, mensibus V, qui dum esset haereticus, pacem tamen concessit Ecclesiae.
2 Adeo ut licentiam catholicis episcopis daret in unum apud Toletanam urbem convenire, et quaecunque ad Ecclesiae disciplinam necessaria exstitissent, libere licenterque disponere.
3 Eo regnante, dum Francorum reges cum infinitis copiis in Hispaniam convenissent, et Tarraconensem provinciam bello depopularent, Gothi, duce Theudisclo, obicibus Hispaniae interclusis, Francorum exercitum multa cum admiratione victoriae prostraverunt.
4 Dux idem, prece atque ingenti pecunia sibi oblata, viam fugae hostibus residuis unius diei noctisque spatio praebuit.
5 Caetera infelicium turba, cui transitus collati temporis non occurrit, Gothorum perempta gladiio concidit.
Isidorus HOME

sbb1885.30

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik