| 1 | Anno XXI imperii Anastasii, Theudericus Iunior, cum iamdudum consul et rex a Zenone imperatore Romae creatus fuisset, peremptoque Odouacro rege Ostrogothorum, atque devicto fratre eius Honoulfo et trans confinia Danubii effugato, XLIX annis in Italia regnasset, rursus exstincto Gisaleico rege Gothorum, Hispaniae regnum XV annis obtinuit, quod superstes Amalarico nepoti suo reliquit. |
| 2 | Inde Italiam repetens, aliquandiu omni cum prosperitate regnavit, per quem etiam urbi Romae dignitas non parva est restituta. |
| 3 | Muros namque eius iste redintegravit, cuius rei gratia a Senatu inauratam statuam meruit. |