monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 33. <<<     >>> 35.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 34. Aera DIV

1 Ann. imperii Leonis VIII, Euricus pari scelere quo frater succedit in regnum ann. XVII. In quo honore provectus, et crimine, statim legatos ad Leonem imperatorem dirigit.
2 Nec mora, partes Lusitaniae magno impetu depraedatur.
3 Exercitum inde alium mittit, qui captam inde Pampilonam et Caesaraugustam, misso exercitu, capit, superiorem quoque Hispaniam in potestatem submittit.
4 Tarraconensis etiam provinciae nobilitatem, quae ei repugnaverat, exercitus irruptione evertit.
5 In Gallias autem reversus, Arelatum urbem et Massiliam bellando obtinuit, suoque regno utrasque adiecit.
Isidorus HOME

sbb1885.26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik