monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV > 49. Aera DCVI > 27. > 63. > 44. Aera DLXXXVI > 46. > 21. > 28. > 40. Aera DLXIV > 61. > 43. > 29. > 52. Aera DCXXIV > quae constat in contrarietate et diversitate. > 24. > 30. Aera CDXC > 37. Aera DXLV > 60. Aera DCL > 36. Aera DXXI > 55. > 64. > 35. > 45. Aera DLXXXVII > 33.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 32. <<<     >>> 34. Aera DIV

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 33.

1 Mox deinde partem unam exercitus, duce Ceurila, ad Baeticam provinciam mittit, partem aliam sub Singerico et Nepotiano ducibus ad Gallaeciam dirigit, qui Suevos apud Lucum saeva depraedatione vastaverunt.
2 In Galliis autem Agrippinus comes et civis, Aegidio comiti Romano aemulus, ut Gothorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit Theuderico.
3 Post aliquot legati a Remismundo Masdrae filio rege Suevorum missi, ad Theudericum venerunt, pacem amicitiamque poscentes.
4 Similiter Theudericus ad Remismundum remittit cum armorum adiectione, vel munerum, directa etiam coniuge, quam haberet.
5 Sallanem quoque legatum denuo Theudericus mittit ad Remismundum.
6 Qui, reversus ad Gallias, Theudericum ab Eurico fratre suo reperit interfectum.
Isidorus HOME

sbb1885.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik