Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 28.
| 1 | Post eius obitum Hunnorum gens proprio se insuper excidio devastavit. |
| 2 | Statimque inter filios eius de obtinendo regno magna sunt exorta certamina. |
| 3 | Atque ita Hunni, qui tot cladibus antea diminuti fuerant, rursum mutuis sese gladiis conciderunt. |
| 4 | In quibus illud mirum est, ut, dum omne praelium detrimentum habeat populorum, isti vice versa cadendo proficiant. |
| 5 | Sed proinde est quia in disciplinam fidelium positi sunt, sicut populus est gentis Persarum. |