monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV > 49. Aera DCVI > 27. > 63. > 44. Aera DLXXXVI > 46. > 21. > 28. > 40. Aera DLXIV > 61. > 43. > 29. > 52. Aera DCXXIV > quae constat in contrarietate et diversitate. > 24.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 23. Aera CDLVII <<<     >>> 25.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 24.

1 Remoto igitur Valentiniani imperatoris iussu a potestate militari Aetio, dum Theuderedus Narbonensi urbi diutina obsidione ac fame esset infestus, rursus a Litorio, Romanae militiae duce, Hunnis auxiliantibus, effugatur.
2 Litorius autem, dum primum res prosperas adversus Gothos gessisset, denuo daemonum signis aruspicumque responsis deceptus, bellum cum Gothis imprudenter iniit, amissoque Romano exercitu, miserabiliter superatus interiit.
3 Fecitque intelligi quantum illa quae cum eodem periit multitudo prodesse potuerit, si fide potius quam fallacibus daemoniorum ostentis uti maluisset.
Isidorus HOME

sbb1885.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik