monumenta.ch > Isidorus > 22. > 16. > 38. > 2. > 53. > 59. Aera DCXLIIX > 34. Aera DIV > 49. Aera DCVI > 27. > 63. > 44. Aera DLXXXVI > 46. > 21.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 20. Aera CDLIV <<<     >>> 22.

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 21.

1 Aera et anno quo supra, Walia Sigerico succedens, tribus annis regnum tenuit, belli causa princeps a Gothis effectus, sed ad pacem divina providentia ordinatus, mox enim cum regnare coepit, foedus cum imperatore Honorio pepigit, Placidiam sororem eius, quae a Gothis Romae capta fuerat, ei honorifice reddidit, promittens imperatori propter rempublicam omne certamen implendum.
2 Itaque ad Hispanias per Constantium patricium evocatus, Romani nominis causa caedes magnas Barbaris intulit.
Isidorus HOME

sbb1885.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik