monumenta.ch > Isidorus > 19. Aera CDXLVIII
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 18. <<<     >>> 20. Aera CDLIV

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 19. Aera CDXLVIII

1 Anno imperii Honorii XVII, et primo Theodosii Minoris, Alarico post captam Urbem defuncto, Athaulfus a Gothis Italiae regno praeficitur annis VI. Iste, quinto regni anno de Italia recedens, Gallias adiit, Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romae Gothi ceperant, coniugem sibi assumpsit.
2 In qua prophetia Danielis a quibusdam creditur fuisse completa, qui ait filiam regis Austri coniungendam regi Aquilonis, nulla tamen de germine eius sobole subsistente.
3 Sicut, et idem in sequentibus propheta subiungit dicens: Nec stabit semen eius.
4 Nullus enim de utero illius exstitit genitus, qui patris in regno succederet.
5 Athaulfus autem dum, relictis Galliis, Hispanias peteret, a quodam suorum apud Barcinonam inter familiares fabulas iugulatur.
Isidorus HOME

sbb1885.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik