monumenta.ch > Isidorus > 18.
Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., , 17. <<<     >>> 19. Aera CDXLVIII

Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 18.

1 Hac tempestate Gothi Placidiam Theodosii principis imperatoris filiam, Arcadii et Honorii imperatorum sororem, cum ingenti auri argent que thesauro Romae capiunt; adeptisque multis opibus Romanorum, tertia die, incensa eversaque in partibus Urbe, discedunt; inde conscensis navibus, cum ad Siciliam exiguo ab Italia freto divisam transire disponerent, infesto mari periclitati multum exercitum perdiderunt.
2 Quibus tanta fuit gloria de Romanae urbis obtentu, ut in eius comparatione nihil se mali passos tempestate illa arbitrarentur, damna naufragii eventu victoriae compensantes.
3 Mors Alarici confestim secuta, vigesimo octavo regni anno defunctus est in Italia.
Isidorus HOME

sbb1885.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik