Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 17.
| 1 | Redit igitur virgo reverentissimis officiis honorata, redeunt et cum illa omnes qui ei se sociaverant, super capita sua vasa illa aurea et argentea cum hymnis et canticis reportantes, exertis undique iussu regis ob defensionem armatorum custodiis. |
| 2 | Concurrunt undique ad voces canentium de latipulis agmina Christianorum. |
| 3 | Concurrunt etiam et pagani, atque admisti inter eos, dum servos Christi se esse fingunt, etiam et ipsi calamitatis excidium evaserunt. |