Isidorus, Historia de regibus, HISTORIA., 16.
| 1 | In reliquis autem, etsi praeda hostium patuit, feriendi tamen immanitas refrenata est. |
| 2 | Incursantibus autem in illa vastitate per Urbem Gothis, dum quidam potens virginem consecratam aetate provectam reperisset, eamque honeste admoneret ut, si quid apud se auri argentique esset, proferret: illa fideli conscientia, quod habuit protulit; cumque ille vasorum formam et pulchritudinem ex illa antiqua Romanorum opulentia miraretur, virgo ait: Haec vasa mihi de sacrario Petri apostoli deposita sunt; praesume, si audes. |
| 3 | Ego sacram hostiam dare non audeo. |
| 4 | Gothus ille ad nomen apostoli magno pavore perterritus, regi hoc per nuntium refert, qui confestim rex reportari omnia ad sacrarium sancti Petri per virginem illam summa cum reverentia iussit, dicens: Cum Romanis gessi bellum, non cum apostolis Dei. |