| 1 | Anno imperii Arcadii XV, exstincto Radagaiso, Alaricus consors regni, nomine quidem Christianus, sed professione haereticus, dolens tantam multitudinem Gothorum a Romanis exstinctam, in vindictam sanguinis suorum adversus Romam praelium gessit, obsessamque impetu, igne, gladiis, irrumpit, sicque Urbs cunctarum gentium victrix, Gothicis triumphis victa succubuit, eisque capta subiugataque servivit. |
| 2 | Tam autem Gothi clementes ibi exstiterunt, ut votum antea darent, quod si ingrederentur Urbem, quicunque Romanorum in locis Christi inveniretur, in vastationem Urbis non mitteretur. |
| 3 | Post hoc igitur votum, aggressi Urbem, omnibus et mors et captivitas indulta est, qui ad sanctorum limina confugerunt. |
| 4 | Sed et qui extra loca martyrum erant, et nomen Christi et sanctorum nominaverunt, et ipsis simili misericordia pepercerunt. |