| 1 | Invenerunt autem eo praelio Gothi confessores priores Gothos, quos dudum propter fidem a terra sua expulerant, et voluerunt eos sibi ad praedae societatem coniungere. |
| 2 | Qui, cum non acquievissent, aliquanti interfecti sunt. |
| 3 | Alii, montuosa loca tenentes, et refugia sibi qualiacunque construentes, non solum perseveraverunt Christiani catholici, sed etiam in concordia Romanorum, a quibus dudum excepti fuerant, permanserunt. |