| 1 | Anno imperii Valeriani et Gallieni primo, Gothi, descensis montibus Alpibus, quibus inhabitabant, Graeciam, Macedoniam, Pontum, Asiam atque Illyricum vastaverunt. |
| 2 | Ex quibus Illyricum et Macedoniam 15 ferme annis tenuerunt. |
| 3 | Deinde a Claudio Imperatore superati sedes proprias repetunt. |
| 4 | Romani autem Claudium Augustum pro eo quod tam fortissimam gentem a finibus reipublicae removisset, insigni gloria honorantes, in foro illi aureum clypeum, in capitolio auream statuam collocaverunt. |