monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, XV De instrumentis hortorum <<<    

Isidorus, Etymologiae, 20, XVI De instrumentis equorum

1 Phalerae ornamenta equorum sunt; et est sermo Graecus. Frena dicta quod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant [id est inprimant] dentibus et obmordeant. Unde et nefrendes dicti adhuc lactantes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae molita est. 2 Lupati sunt freni asperrimi: dicti autem lupati a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest. Camus. 3 Habenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est teneamus; unde [et] equi habiles dicti. Haec et retinacula a retinendo. Lora. 4 Capistri a capite iumentorum dicti. Sella a sedendo, quasi sedda. Antela quasi antesella, sicut et postela quasi postsella<.> Cingulum hominum generis neutri est; nam animalium genere feminino dicimus has cingulas. 5 Sagma, quae corrupte vulgo salma dicitur, ab stratu sagorum vocatur: unde et caballus sagmarius, mula sagmaria. Capulum funis a capiendo, quod eo indomita iumenta conprehendantur. 6 Calcaria dicta quia in calce hominis ligantur, id est in pedis posteriori parte, ad stimulandos equos, quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium aut timorem. Nam ex timore stimuli nuncupati, licet sint et libidinis stimuli. 7 Strigiles nuncupati a tergendo, quod his equi tergantur. Character est ferrum caloratum quo notae pecudibus inuruntur: χαρακτὴρ autem Graece, Latine forma dicitur. 8 Cauterium dictum quasi cauturium, quod urat et provida sit in eum severaque cautio ut, dum videtur, cuius sit, avaritia refrenetur. Quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur.
Isidorus HOME

bav281.620 bmv399.418 bnf425.418 bnf426.422 bnf7583.227 bnf7585.460 bnf7586.244 bnf7587.148 bnf7589.307 bnf10291.230 bnf11864.299 bnf13027.124 bnf13028.266 bsb9201.561 bsb71097.599 csg232.330 csg235.293 csg236.280 csg237.326 hab64.678 sbsmin43.194v zos32.289r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik