1 Rota dicta quod quasi ruat: est enim machina de qua e flumine aqua extrahitur. Lucretius 5, 517:
In fluvio versare rotas atque austra videmus.
2 Austra autem, id est rota, ab auriendo aquam dicta. Girgillus, quod in giro vertatur: est enim lignum in transversa pertica mobile ex quo funis cum situla vel utre in puteum dimittitur auriendae aquae causa. 3 Telonem hortulani vocant lignum longum quo auriunt aquas. Et dictum telonem a longitudine; τηλὸν enim dicitur iuxta Graecos quidquid longum est; unde et mustelam vocant quasi mus longus. Hoc instrumentum Hispani ciconiam dicunt, propter quod imitetur eiusdem nominis avem, levantes aqua ac deponentes rostrum, dum clangit. Ama. 4 Lupus, qui et canicula, ferreus arpax, quia, si quid in puteum decidit, rapit et extrahit; unde et nomen accepit. Arpax autem dictus quia arripit; arpe enim [est] Graece rapere. Sarculus.