monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, XIII De reliquis quae in usu habentur <<<     >>> XV De instrumentis hortorum

Isidorus, Etymologiae, 20, XIV De instrumentis rusticis

1 Vomer dictus quod vi humum eruat, seu ab evomendo terram. De quo Lucretius 1, 314:
Uncus aratri
ferreus, occulto decrescit vomer in arvis.
2 Sumitque per detrimenta fulgorem<.> Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium. Buris est curvamentum aratri, dictum quasi βοὸς οὐρά, quod sit in similitudinem caudae bovis. Dentale est aratri pars prima; in quo vomer inducitur quasi dens. 3 Cultelli a cultura dicti, eo quod ex ipsis putationem veteres in arbore utebantur et vite, priusquam falces essent repertae. 4 Falcis est qua arbores putantur et vites; dicta autem falcis quod his primum milites herbam filicem solebant abscidere. Unde est illud Mart. 14, 34:
Pax me certa ducis placidos curvavit in usus:
agriculae nunc sum, militis ante fui.
5 Falcastrum a similitudine falcis vocatum: est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatem veprium succidendam. Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti. 6 Serrula est praetenuis lammina ferri dentium mordacitate resecans arbores seu ramos. Rastra quoque aut a radendo terram aut a raritate dentium dicta. Ligones, quod terram levent, quasi levones. 7 Scudicia dicta eo, quod circa codicem terram aperiat; et quamvis eius usus in reliquis operibus habeatur, nomen tamen ex codice retinet. Hanc alii generaliter fossorium vocant, quod foveam faciat, quasi fovessorium. 8 Sarculus. Sunt autem vel simplices vel bicornes. Pastinatum vocant agriculae ferramentum bifurcum quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiuntur. 9 Cylindrus lapis est teretis in modum columnae qui a volubilitate nomen accepit. De quo Vergilius Georg. 1, 178:
Area cum primis ingenti aequanda cylindro,
et vertenda manu.
10 Tribula genus vehiculi unde teruntur frumenta, et ob hoc ita vocatum. Pala, quae ventilabrum vulgo dicitur, a ventilandis paleis nominata. 11 Furcillae dictae eo quod his frumenta celluntur, id est moventur. Unde et oscilla dicta ab eo quod cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. 12 Tesserae sunt quibus frumentorum numerus designatur. Trapetum mola olivarum. Prelum trabes quo uva calcata premitur, a premendo vocatum, quasi pressorium. Prelum, quo premitur oleum. Lacus, quo liquatus profluat, quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur. 13 Verennes a vehere, id est exportare, nominatae. Qualos corbes colaque prelorum per quos mustum fluit, a colando dictos. Fisclum quasi fiscolum, a colando oleum dictum, vel quasi fiscella olei.
Isidorus HOME

bav281.619 bmv399.416 bnf425.417 bnf426.421 bnf7583.227 bnf7585.459 bnf7586.243 bnf7587.147 bnf7589.306 bnf10291.230 bnf11864.299 bnf13027.123 bnf13028.295 bsb9201.560 bsb71097.598 csg232.328 csg235.292 csg236.279 csg237.325 hab64.676 sbsmin43.193v zos32.288v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik