monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, XII De vehiculis <<<     >>> XIV De instrumentis rusticis

Isidorus, Etymologiae, 20, XIII De reliquis quae in usu habentur

1 Baculus a Bacco repertore vitis fertur inventus, quo homines moti vino inniterentur. Sicut autem a Bacco baculus, ita a baculo bacillum per diminutionem. 2 Fustes, quod praefixi in terram stent, quos palos rustici vocant; quibus iuvenes pro criminibus feriuntur. Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur. 3 Forfices: secundum etymologiam, si a filo dicuntur, F ponitur, ut forfices quae sunt sartorum; si a pilo, P, ut forpices quae sunt tonsorum; si ab accipiendo, C, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum. 4 Formum enim dixerunt antiqui calidum; unde et formosus. Novacula [eo quod innovet faciem]. Pectines dici eo quod pexos capillos faciant atque conpositos. Calamistrum acus est quae calefacta et adhibita calefacit et intorquet capillos. 5 Unde et calamistrati appellantur qui comam torquent. Clavis dicta quod claudat et aperiat. Catenatum, quod capiendo teneat. Horologia, quod ibi horas legamus, id est colligamus; est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcumque diei horam ostendat.
Isidorus HOME

bav281.618 bmv399.416 bnf425.417 bnf426.420 bnf7583.227 bnf7585.458 bnf7586.242 bnf7587.147 bnf7589.306 bnf10291.230 bnf11864.298 bnf13027.123 bnf13028.293 bsb9201.559 bsb71097.597 csg232.328 csg235.291 csg236.278 csg237.325 hab64.676 sbsmin43.193r zos32.288r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik