monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, XI De lecticis et sellis <<<     >>> XIII De reliquis quae in usu habentur

Isidorus, Etymologiae, 20, XII De vehiculis

1 Carrum a cardine rotarum dictum; unde et currus dicti, quod rotas habere videntur. Rota autem dicta quod ruat; et rotundum a rota vocatum. 2 Reda genus vehiculi quattuor rotarum. Has antiqui retas dicebant, propter quod haberent rotas. 3 Carpentum pompaticum vehiculi genus [est], quasi carrum pompaticum. Plaustrum vehiculum duarum rotarum quo onera deferuntur: et dictum plaustrum, quia volvitur, quasi diceret pilastrum. Caracutium vehiculum altissimarum rotarum, quasi carrum acutum. Capsus carruca undique contecta, quasi capsa. 4 Pilentum vel petorritum contecta quattuor rotarum vehicula, quibus matronae olim utebantur. Vergilius Aen. 8, 666:
Pilentis matres <in> mollibus.
Horatius Hor. Sat. 1, 6,103:
Plures calones atque caballi
pascendi, ducenda petorrita.
Erant autem antea pilenta veneti coloris, non, ut nunc sunt, russati; quibus nisi castae matronae uti non poterant, sicut nec vittis. 5 Basterna vehiculum [itineris, quasi viae sternax, mollibus stramentis conposita, a duobus animalibus deportata].
Isidorus HOME

bav281.618 bmv399.416 bnf425.416 bnf426.420 bnf7583.226 bnf7585.458 bnf7586.242 bnf7587.147 bnf7589.306 bnf10291.230 bnf11864.298 bnf13027.123 bnf13028.292 bsb9201.559 bsb71097.597 csg232.327 csg235.291 csg236.278 csg237.324 hab64.675 sbsmin43.192v zos32.288r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik