monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22 > 4 > 2 > 22 > 1 > 4 > 22 > 5 > 1 > 19 > 3 > 4 > 57 > 20 > 18 > 4 > 31 > 2 > 4 > 27 > 6 > 15 > 2 > 4 > 2 > 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, IX De vasis repositoriis <<<     >>> XI De lecticis et sellis

Isidorus, Etymologiae, 20, X De vasis luminariorum

1 Ab igne colendo et ligna antiqui appellaverunt focum: φῶς enim Graece, Latine ignis est, unde et iuxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et revera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione [poeta] dicat Lucan. 4, 108:
Sterili non quidquam frigore gignit.
Varro autem focos ait dictos quod foveant ignes; nam ignis ipsa flamma est; quidquid autem ignem fovet, focus vocatur, seu ara sit, sive quid aliud in quo ignis fovetur. 2 Lucerna a lychno dicta est; unde et brevis est lu, ut Persius Pers. 5, 181:
Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae.
Si enim a luce diceretur, non staret versus. Licinius autem quasi lucinius; est enim cicindela lucernae. 3 Candelabrum a candelis dictum, quasi candelaforum, quod candelam ferat. Cereus per derivationem a cera nomen habet ex qua formatur. De quo quidam Mart. 14, 42:
Hic tibi nocturnos praestabo cereus ignis:
[nam] subducta luce altera lux tibi sum.
4 Lacunaria pendentia [sunt] lumina, quasi lucanaria, id est in aere lucentia. 5 Funalia dicuntur quae intra ceram sunt, dicta a funibus quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores; unde et funera dicuntur. Funalia autem Graeci scolaces dicunt, quod sint scoliae, hoc est intorti. Hos Romani funes et funalia nominabant. Funalia candelabra apud veteres extantes stimulos habuerunt obuncos, quibus funiculi cera vel huiuscemodi alimento luminis obliti figebantur. Idem itaque et stimuli praeacuti funalia dicebantur. 6 Lampas flamma est in vertice lucens, dicta quod lambentis motum ostendere videatur. Fax dicta quod focos faciat: cuius diminutivum facula. 7 Lanterna inde vocatur quod lucem interius habeat clausam. Fit enim ex vitro, recluso intus lumine ut venti flatus adire non possit, et ad praebendum lumen facile ubique circumferatur. 8 Lucubrum vocatum quod luceat in umbra; est enim modicus ignis qui solet ex tenui stuppa ceraque formari. 9 Pyra est quae in modum arae ex lignis construi solet ut ardeat; πῦρ enim ignis dicitur. Sed pyra est ipsa lignorum congeries quum nondum ardet; rogus est, quum ardere coeperit; bustum vero iam exustum vocatur. 10 Farum turris est maxima, quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellarunt eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, sicut supra Isid. 15, 2, 37 praediximus, qualem Ptolomeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus eius est nocturno navium cursu ignes ostendere ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant: nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt; nam φῶς lux est, ὄρος visio dicitur. Unde et Lucifer Graece Φωσφόρος appellatur.
Isidorus HOME

bav281.615 bmv399.414 bnf425.414 bnf426.418 bnf7583.226 bnf7585.456 bnf7586.240 bnf7587.145 bnf7589.305 bnf10291.230 bnf11864.297 bnf13027.121 bnf13028.287 bsb9201.557 bsb71097.594 csg232.324 csg235.289 csg236.276 csg237.323 hab64.671 sbsmin43.190v zos32.286v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik