monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5 > 1 > 8 > 8 > 1 > 8 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4 > 4 > 3 > 5 > 5 > 5 > 1 > 5 > 30 > 9
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, VIII De vasis coquinariis <<<     >>> X De vasis luminariorum

Isidorus, Etymologiae, 20, IX De vasis repositoriis

1 Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Compositum est autem nomen de lingua Persa et Graeca; gaza enim lingua Persarum thesaurum, φυλάκιον Graece custodia interpretatur. 2 Arca dicta quod arceat visum atque prohibeat. Hinc et arcivum, hinc et arcanum, id est secretum, unde ceteri arcentur. 3 Cibutum Graecum nomen est, quod nos arcam dicimus. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam; unde et per diminutionem dicitur. 4 Mozicia, quasi modicia, unde et modicum; Z pro D, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie. Scrinia. 5 Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus. Marsuppium sacculus nummorum, quem Graeci μαρσίπιον appellant. Quaedam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. 6 Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutae sunt. Involucrum dictum quod aliquid in se teneat involutum. 7 Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur: hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella. 8 Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum: alii Graecum adserunt. Cistella a costis ex canna vel ligno, quibus contexitur, nominata. 9 Cophinus est vas ex virgulis, aptum mundare stercora et terram portare. De quo dicit Psalmista pro Israel Ps. 81, 7 'Manus eius in cophino servierunt.' Dictus autem covinus quasi covus, quasi cavus. Corves dicti, quia curvatis virgis contexuntur. 10 Sporta vel quod ab sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid. [Sporta ab sparto dicta, non ab exportando sicut quidam volunt: prius enim de sparto fiebant.]
Isidorus HOME

bav281.615 bmv399.413 bnf425.414 bnf426.417 bnf7583.226 bnf7585.455 bnf7586.239 bnf7587.145 bnf7589.304 bnf10291.230 bnf11864.296 bnf13027.121 bnf13028.285 bsb9201.557 bsb71097.593 csg232.324 csg235.288 csg236.275 csg237.323 hab64.638 sbsmin43.190r zos32.286v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik