monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, VII De vasis oleariis <<<     >>> IX De vasis repositoriis

Isidorus, Etymologiae, 20, VIII De vasis coquinariis

1 Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus frag. 181:
Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia.
2 Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua igni subiecto, ut altius vapor emittitur. Unde et bulla dicitur, quae in aqua venti intus spiritu sustentatur. Patella quasi patula; olla est enim oris patentioribus. 3 Caccabus et cucuma a sono fervoris cognominantur. Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent; sed utrum Latini a Graecis an Graeci a Latinis haec vocabula mutuassent incertum est. 4 Lebetae aeneae sunt Graeco sermone vocatae; sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. 5 Sartago ab strepitu sonus vocata quando ardet in ea oleum. Tripedes appellatae quod tribus pedibus constent: has Graeci tripodas vacant. 6 Mola a sui rotunditate vocata, ut mala pomorum: sic et Graeci. Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrum. Rutabulum dictum a proruendo stercora, sive ignem panis coquendi gratia.
Isidorus HOME

bav281.614 bmv399.413 bnf425.413 bnf426.417 bnf7583.226 bnf7585.455 bnf7586.239 bnf7587.145 bnf7589.304 bnf10291.229 bnf11864.296 bnf13027.120 bnf13028.284 bsb9201.556 bsb71097.593 csg232.323 csg235.288 csg236.275 csg237.323 hab64.637 sbsmin43.190r zos32.286r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik