1 Oenophorum vas ferens vinum; οἲνος enim vinum est. De quo est illud Lucil. 139:
Vertitur oenophori fundus, sententia nobis.
2 Flascae ex Graeco vocabulo dictae. Haec pro vehendis ac recondendis fialis primum factae sunt, unde et nuncupatae; postea in usum vini transierunt, manente Graeco vocabulo unde sumpserunt initium. 3 Lagoena et Sicula Graeca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina. Illi enim λάγηνος, nos lagoena; illi Σικελή, nos Siculam dicimus. 4 Cantharus. Hydria genus vasis aquatilis per derivationem vocata; ὑδωρ enim Graeci aquam dicunt. Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum; quod vas Graeci κάδον vocant. 5 Catinum vas fictile, quod melius neutro dicitur quam masculino; sicut et salinum dicitur vas aptum salibus. Orca est amphorae species, cuius minore vocabulo urceus diminutivo urceolus est. Scyphus, in quo manus lavamus. 6 Seriola est orcarum ordo directus vel vas fictile vini apud Syriam primum excogitatum; sicut Cilicises a Cilicia nuncupati, unde [et] primum advectae sunt. 7 Dolium. Cupos et cupas a capiendo, id est accipiendo, aquas vel vinum vocatas; unde et caupones. Utres ab utero. Mulgarium vas in quo mulguntur pecora: idem et mulctrum, ab eo quod in eo mulgitur lac. 8 Labrum vocatum eo quod in eo labationem fieri solitum est infantium, cuius diminutivum labellum. Idem et albeum, quod in eo ablutionem fieri solitum est. Pelves vocatae quod pedes ibi laventur. 9 Sifon vas appellatum quod aquas sufflando fundat; utuntur enim hos [in] oriente. Nam ubi senserint domum ardere, currunt cum sifonibus plenis aquis et extingunt incendia, sed et camaras expressis ad superiora aquis emundant.