1 Poculum a potando nominatum; est enim omne vas in quo bibendi est consuetudo. Phialae dictae quod ex vitro fiant; vitrum enim Graece ὑαλος dicitur. 2 Paterae phialae sunt dictae vel quod in ipsis potare solemus, vel quod patentes sunt dispansisque labris. 3 Cratera calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen. Declinatur autem apud eos hic crater; nam Latine haec cratera dicitur. Unde Persius Pers. 2, 51:
Fiebant autem primum a conexionibus virgularum; unde et dictae craterae ἀπὸ τοῦ κρατεῖν, id est quod se invicem teneant. 4 Cyathi quoque, scyphi, cymbia, et ipsa poculorum sunt genera. Ex quibus cymbia pocula dicta sunt ex similitudine cymbae navis. Amystis species poculi qua ductim, id est uno spiritu, bibitur. Baccea primum a Baccho, quod est vinum, nominata, postea in usibus aquariis transiit. 5 Calices et calathi et scalae poculorum genera, antea ex ligno facta, inde et vocata; Graeci enim omne lignum κᾶλα dicebant. Ampulla quasi ampla bulla: similis est enim rotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflantur vento.