monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 1 > 5 > 9 > 1 > 18 > 1 > 1 > 7 > 9 > 1 > 7 > 1 > 6 > 9 > 1 > 6 > > > 1 > 4 > 3 > R > 6 > 4
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, III De potu <<<     >>> V De vasis potatoriis

Isidorus, Etymologiae, 20, IV De vasis escariis

1 Vasa dicta a vescendo, quad in ea escae adponantur. Cuius diminutivum vascula, quasi vescula. 2 Fictilia dicta quod fiant et fingantur ex terra. Fingere enim est facere, formare et plasmare, unde et figuli dicuntur. Et vas fictile dicitur non fictum [in] illud quod mendacium est, sed quod formatur, ut sit et habeat aliquam formam. Unde et Apostolus dicit Rom. 9, 20: 'Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me sic fecisti?' 3 Fictilia vasa in Samo insula prius inventa traduntur, facta ex creta et indurata igni; unde et Samia vasa: postea inventum et rubricam addere et ex rubra creta fingere. Antiquiorem autem fuisse usum fictilium vasorum quam fundendi aeris aut argenti; apud veteres enim nec aurea nec argentea, sed fictilia vasa habebantur; sicut ad vina doliis excogitatis, ad aquas amphoris, hydriis ad balneas, ac reliquis quae in usibus hominum aut rota fiunt aut manu aptantur. 4 Argilla autem excocta testae vocabulum suscipit quia, dum mollis esset, efficitur tosta, nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia quod fuit non est. 5 Arretina vasa ex Arretio municipio Italiae dicuntur, ubi fiunt; sunt enim rubra. De quibus Sedulius Sedul. prol. 16:
Rubra quod adpositum testa ministrat olus.
6 Samia vasa quidam putant ab oppido Samo Graeciae habere nomen. Alii dicunt cretam esse Italiae, quae non longe a Roma nascitur, quae samia appellatur. 7 Caelata vasa argentea vel aurea sunt, signis eminentioribus intus extrave expressa, a caelo vocata, quod est genus ferramenti, quem vulgo cilionem vocant. 8 Chrysendeta vasa deaurata; Graecum est. Anaglypha, quod superius sint sculpta; Graeci enim ἄνω sursum, γλυφὴ sculpturam dicunt, id est sursum sculpta. 9 Discus antea scus ab specie scuti; unde et scutella. Postea discus vocatus quod det escas, id est adponat; a quo et discumbentes dicti: sive ἀπὸ τοῦ δίσκιν, id est quod iaciant. 10 Messorium vocatum a mensa per derivationem, quasi mensorium. Parapsis quadriangulum et quadrilaterum vas, id est paribus absidis. Patena, quod dispansis patentibusque sit oris. 11 Lancis. Gavata, quia cavata, G pro C littera posita. Hinc et conca; sed illa cavata, ista concava: sic et Graeci haec nuncupant. Scutella ab scuto per diminutionem; est enim eiusdem similis. 12 Apophoreta a Graecis a ferendo poma vel [aliud] aliquid nominata; est enim plana. Salinum vas aptum salibus. Idem et sulzica, quasi salzica. Acitabulum quasi acetaforum, quod acetum ferat. 13 Coclear ab usu prius coclearum dictum. Hinc est illud veterum distichon Mart. 14, 121:
Sum cocleis habilis et nec minus utilis ovis.
Numquid scis potius quur cocleare dicor?
14 Trisceles Graeco nomine, Latine tripedes: qui autem quattuor pedibus insistunt abusive dicuntur. 15 In vasculis autem tria quaeruntur quae placeant: manus artificis, pondus argenti, splendor metalli.
Isidorus HOME

bav281.611 bmv399.411 bnf425.411 bnf426.415 bnf7583.225 bnf7585.452 bnf7586.236 bnf7587.143 bnf7589.303 bnf10291.229 bnf11864.295 bnf13027.118 bnf13028.262 bsb9201.554 bsb71097.590 csg232.320 csg235.285 csg236.272 csg237.322 hab64.632 sbsmin43.187v zos32.285r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik