monumenta.ch > Isidorus > 10 > 13 > 75 > 39 > > 16 > 46 > 18 > 5 > 3 > 66 > 17 > 22 > 50 > 14 > 32 > 94 > 12 > 25 > 56 > 3 > 67 > 10 > 10 > 32 > 24 > 33
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XXXII De anulis <<<     >>> XXXIV De calciamentis

Isidorus, Etymologiae, 19, XXXIII De cingulis

1 Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum; nam a cinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem iuvenes in exercitatione campestri verecunda velabant; unde et campestris dicebatur. 2 Balteum cingulum militare est, dictum pro quod ex eo signa dependant ad demonstrandam legionis militaris summam, id est sex milium sescentorum, ex quo numero et ipsi consistunt. Unde et balteus dicitur non tantum quod cingitur, sed etiam a quo arma dependant. 3 Zona Graecum est, quam illi ζωνάριν, nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum cum gemmis. De quo ait Cinna Catull. 64, 65:
Strophio lactantes cincta papillas;
et Prudentius Peristeph. 4, 25:
Nomen hoc gemmae strophio inligata est.
4 Limus est cinctus quem publici habebant servi: et dictus limus quia transversas habebat purpuras, id est limas. Caltulum cinguli genus, a coacto loro dictum. Fibula Graecum est, quam illi †fiblin†dicunt, quod ligat. Subfibulum, subligaculum. 5 Redimiculum est quod subcinctorium sive bracile nuncupamus, quod descendens per cervicem et a lateribus colli divisum, utrumque alarum sinus ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudinem vestiat corpus, contrahat atque coniungendo conponat. Hunc vulgo brachilem, quasi brachialem, dicunt, quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Subcinctorium autem vocatum quod, ut dictum est, sub brachiis ductum alarum sinum ambit atque hinc inde subcingit. 6 Fascia est qua tegitur pectus et papillae conprimuntur, atque crispanti cingulo angustius pectus artatur: et dicta fascia quod in modum fasciculi corpus alligat. Hinc et fasciolae, quibus vulnera conligantur. 7 Vitta dicta quod ea pectus vincitur instar vitis ligantis. Limbus est quam nos ornaturam dicimus. 8 Fasciola est quae ambit extremitatem vestium, aut ex filis, aut ex auro contexta adsutaque extrinsecus in extrema parte vestimenti vel chlamydis. De qua Vergilius dicit Aen. 4, 137:
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Isidorus HOME

bav281.603 bmv399.404 bnf425.405 bnf426.409 bnf7583.223 bnf7585.446 bnf7586.230 bnf7587.139 bnf7589.298 bnf10291.226 bnf11864.290 bnf13027.113 bnf13028.242 bsb9201.549 bsb71097.582 csg232.310 csg235.277 csg236.264 csg237.318 hab64.620 sbsmin43.181v ubbf_iii_0015.230v zos32.281r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik