monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28 > 24 > 24 > 67 > 28 > 3 > 24 > 15 > 28 > 24 > 21 > 20 > 2 > 11 > 8 > 69 > 4 > 60 > 11 > 23 > 5 > 37 > 4 > 21 > 23 > 30
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XXIX De instrumentis vestium <<< >>> XXXI De ornamentis capitis feminarum
Isidorus, Etymologiae, 19, XXX De ornamentis
1 Hactenus de veste: dehinc ad ceterum cultum veniamus.
Ornamenta dicta eo quod eorum cultu ora vultusque decorentur. Prima ornamenta corona insigne victoriae, sive regii honoris signum; quae ideo in capite regum ponitur, ad significandum circumfusos in orbe populos, quibus adcinctus quasi caput suum coronatur. Haec a Lucilio 1143 corolla, ab Homero II. 8, 597 στεφάνη dicta est. Huius principium a Libero quodam gentiles existimant, quod his in potando mota vino capita vincire fasciolis instituerint. Idcirco olim linei ac lanei generis coronas fuisse, sicut erat in sacerdotibus gentilium. 2 Nomen coronae hac ex causa vocatum, eo quod initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori et formatam et nominatam coronam. 3 Inperatores Romani et reges quidam gentium aureas coronas utuntur. Persae tiaras gerunt; sed reges rectas, satrapae incurvas. Reperta autem tiara a Semiramide Assyriorum regina. Quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cic<l>adas aureas gerebant partim in vertice, nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infulas, apices, pillea sive galeria utebantur. 4 Infula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent, quae infulam vinciunt; unde et vittae dictae sunt, quod vinciant. Infula autem plerumque lata erat, plerumque tortilis, de albo et cocco. 5 Apex est pilleum sutile quod sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est adligando. Nam virgula, quae in pilleo erat, conectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiae. Galerium pilleum ex pelle caesae hostiae factum. Pilleum autem dictum a pelle hostiae unde fiebat. 6 Cidarim et ipsud sacerdotum erat, quod a plerisque mitra vocatur.
Isidorus HOME
bav281.599 bmv399.402 bnf425.402 bnf426.406 bnf7583.221 bnf7585.443 bnf7586.226 bnf7587.137 bnf7589.296 bnf10291.224 bnf11864.288 bnf13027.110 bnf13028.234 bsb9201.546 bsb71097.579 csg232.306 csg235.274 csg236.261 csg237.316 hab64.615 sbsmin43.178v ubbf_iii_0015.228v zos32.280r
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik