monumenta.ch > Isidorus > 8 > 46 > 37 > 61 > 53 > 37 > 28 > 44 > 59 > 10 > 36 > 79 > 44 > 16 > 85 > 22 > [prooemium] > 36 > 24 > 40 > 74 > 60 > 15 > 40 > 29 > 43 > 72 > 7 > 55 > 38 > 37 > 83 > 49 > 44 > 5 > 93 > 32 > 47 > 36 > 11 > 28 > 34 > 59 > 18 > 40 > 16 > 22 > 63 > 72 > 46 > 52 > E > 82 > 68 > 29 > 53 > 4 > 43 > N > 79 > 55 > 51 > > 49 > 84 > 18 > 91 > 47 > 98 > 34 > 12 > 48 > 7 > 41 > 33 > 14 > 13 > 63 > 46 > 95 > 90 > 41 > 45 > 33 > 36 > 53 > 29 > 29
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XXVIII De coloribus vestium <<<     >>> XXX De ornamentis

Isidorus, Etymologiae, 19, XXIX De instrumentis vestium

1 Tela pro longitudine staminum dicta, cuius dirivativum est telaria. Insubuli, quia infra et supra sunt, vel quia insubulantur. Radii dicti quia radendo fiunt. Pectines, quod pexa fila reddant et inpremant. 2 Colum, quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna. Fusum, quod per ipsum fundatur quod netum est. Alibrum, quod in eo liberantur fila, id est solvantur. 3 Calathum leve gestamen ex lino vel canna aut ex iunco factum, in qua vel pensa ponuntur vel leguntur flores; κᾶλα enim Graece lignum est, a quo dirivatum est calathum. Nam Latine quasillum dicitur. Cicero in Philippicis Cic. Phil. 3, 10: 'Aut vero inter quasilla pendatur aurum.' 4 Pensum mulierum a pendendo dictum; unde pensa et inpensa. Netum. 5 Fila dicta vel quia ex pilis animalium sunt, vel quia lanificium filis tenuibus constat in modum pilorum, id est quasi filorum. 6 Mataxa quasi metaxa, a circuitu scilicet filorum; nam meta circuitus; vel quod transferatur. Gubellum corrupte a globo dictum per diminutionem, quasi globellum. 7 Panuliae, quod [ex] eis panni texantur; ipsae enim discurrunt per telam. Stamen dictum quia rectum stat. Trama, quod via recta transmittatur per telam; est enim filus intra stamen currens. Licia sunt quibus stamina ligantur, quasi ligia. Ordire est . . . Texere est . . .
Isidorus HOME

bav281.598 bmv399.401 bnf425.402 bnf426.406 bnf7583.221 bnf7585.442 bnf7586.226 bnf7587.137 bnf7589.296 bnf10291.224 bnf11864.288 bnf13027.110 bnf13028.233 bsb9201.546 bsb71097.578 csg232.305 csg235.273 csg236.260 csg237.316 hab64.614 sbsmin43.178r ubbf_iii_0015.228v zos32.280r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik