monumenta.ch > Isidorus > 15 > 50 > 8 > 3 > 49 > 2 > 3 > 15 > 3 > 3 > 2 > 34 > 62 > 3 > 42 > 34 > 1 > 6 > 3 > 6 > 2 > 2 > 15 > 16 > 18 > 35 > 20 > 9 > 2 > 2 > 3 > 5 > 15 > 2 > 5 > 5 > 70 > 5 > 3 > 15 > 15 > 51 > 7 > 63 > 58 > 25 > 13 > 3 > 4 > 4 > 26 > 21 > 2 > 4 > 46 > 11 > 4 > 78 > 3 > 9 > 39 > 28
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XXVII De lanis <<<     >>> XXIX De instrumentis vestium

Isidorus, Etymologiae, 19, XXVIII De coloribus vestium

1 Tinctura vocata quia tinguitur et in aliam fucata speciem nitoris gratia coloratur. Κόκκον Graeci, nos rubrum seu vermiculum dicimus; est enim vermiculus ex silvestribus frondibus. 2 Conchylium dictum eo quod ex conchulis marinis color eius colligitur: idem et ostrum vocatur. 3 Ostrum, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis quidem in locis, sed optimum in insula Cypro gignitur sive in his quos propius solis cursus inluminat. 4 Conchylia autem sunt maris, quae circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittunt: his collectis color purpureus temperatur. Et ostrum exinde appellatum dicunt quod ex testae humore elicitur. 5 Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata. Apud Graecos autem πόρφυρα dicitur cum adspiratione, apud nos purpura sine adspiratione. 6 Ferrugo color est purpurae subnigrae quae fit in Hispania, ut Virg. Aen. 9, 582:
Ferrugine clarus Ibera.
Dicta autem ferrugo quod omnis purpura prima tinctura eiusmodi coloris existat. 7 Glaucus color est ferrugineus subniger. Elbidum ab elbo colore vocatum; elbum est enim medius color inter nigrum et album, et elbum ab albo dirivatum. 8 Luteus color rubicundus, quod est croceus. Nam crocum lutei coloris est, ut Virg. Ecl. 4, 44:
Croceo mutavit vellera luto.
Menum [quod sit colore nigro; Graeci enim μέλαν nigrum dicunt]. Masticinum [quod colorem masticis habeat]. Blatteum. Blavum. Mesticium. 9 Osticium, quia ex usto est; fit enim ex dependenti fuligine tectorum egesta assiduis ignibus: unde et color eiusdem tincturae flammeus est.
Isidorus HOME

bav281.597 bmv399.401 bnf425.401 bnf426.405 bnf7583.221 bnf7585.442 bnf7586.225 bnf7587.136 bnf7589.296 bnf10291.224 bnf11864.288 bnf13027.110 bnf13028.231 bsb9201.545 bsb71097.577 csg232.304 csg235.272 csg236.260 csg237.315 hab64.613 sbsmin43.177v ubbf_iii_0015.228r zos32.279v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik