monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18 > 19 > 5 > 9 > 19 > 57 > 2 > 31 > 8 > 5 > 40 > 18 > 18 > 27 > 27
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XXVI De stratu et reliquis vestibus quae in usu habentur <<<     >>> XXVIII De coloribus vestium

Isidorus, Etymologiae, 19, XXVII De lanis

1 Lana a laniando, id est a vellendo, vocata: hinc et vellus dictum, quod prius lanae vellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur, deflexumque nomen eius a Graeco; nam linum Graeci λινάριον dicunt; sive quod sit molle et lene. 2 Stuppa vero cannabi est sive lini. Haec secundum antiquam orthographiam stuppa dicta, quod ex ea rimae navium stipentur. Unde et stipatores dicuntur, qui in vallibus eam conponunt. 3 Tomentum appellatum quod aut in filo aut in tela tumeat, nec subtilitatem habeat. Cannabum a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia; nam illi cannabum κάνναβιν vocant. 4 Byssum genus est quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Graeci papaten vocant. Fibrinum lana est animalium, quos fibros vocant. Ipsos et castores existimant, quos dum venatores secuntur, ipsi sibi testiculos adimunt. Aranea vocatur eo quod aeris infusione in frondibus nutriatur. 5 Sericum dictum quia id Seres primi miserunt; vermiculi enim ibi nasci perhibentur, a quibus haec circum arbores fila ducuntur; vermes autem ipsi Graece βόμβυκες nominantur. Placium est stuppa et quasi crassedo serici, et est Graecum nomen.
Isidorus HOME

bav281.597 bmv399.400 bnf425.401 bnf426.405 bnf7583.221 bnf7585.441 bnf7586.225 bnf7587.136 bnf7589.295 bnf10291.223 bnf11864.287 bnf13027.109 bnf13028.230 bsb9201.545 bsb71097.577 csg232.304 csg235.272 csg236.259 csg237.315 hab64.612 sbsmin43.177v ubbf_iii_0015.227v zos32.279v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik