1 Stragulum vestis est discolor quod manu artificis diversa varietate distinguitur: dictum autem quod et in stratu et in amictu aptus sit. De quo Salomon Prov. 31, 22: 'Stragulam vestem sibi fecit.' 2 Ludices a ludis, id est theatris, vocatos quidam existimant: quum enim egrediebantur de ludi prostibulo iuvenes, horum velamento tegebant caput et faciem; quia solet erubescere qui lupanar intraverit. 3 Fulcra sunt ornamenta lectorum, dicta quod in his fulcimur, id est sustinemur, vel quod toros fulciant sive caput; quae reclinatoria vulgus appellat. 3 Galnapes. 4 Cervicalia autem eo quod ponantur sub cervice vel cubito. Pulvillus dictus a pulvinar, qui est divitum lectus. Culcitae vocatae quod calcentur, id est farciantur, pluma sive tomento, quo molliores calidioresque sint. 5 Tapeta dicta quod pedibus primum strarentur, quasi tapedia. Sipla tapeta ex una parte villosa, quasi simpla. Amphitapa ex utraque parte villosa tapeta. Lucilius 13:
Siplae atque amphitapi villis ingentibus molles.
6 Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt; quae, ut nomen ipsud indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Mappae convivii et epularum appositarum sunt, quasi manupae, atque ob id nominatae; cuius diminutivum mapella est. Toralia longae perpetuaeque mappae, a toro dictae. 7 Sabanum Graecum est. Facietergium et manitergium a tergendo faciem vel manus vocatum. Vela dicta quod obiectu suo interiora domorum velent. 8 Aulaea vela picta et grandia; quae ideo aulaea dicta sunt quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus Romanus, inventa sunt. 9 Cortinae sunt aulaea, id est vela, de pellibus, qualia in Exodo leguntur, a quibus tabernaculum extrinsecus tegebatur. Dictae autem cortinae a coreis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae. Unde et in eodem tabernaculo legis iubetur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris et ex pellibus iacintinis. 10 Cilicia Arabes nuncupant velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi tentoria faciunt.