1 Quibusdam autem nationibus sua cuique propria vestis est, ut Parthis sarabarae, Gallis linnae, Germanis renones, Hispanis stringes, Sardis mastrucae. 2 Sarabarae sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus legitur in Danielo Dan. 3, 94: 'Et sarabarae eorum non sunt inmutatae.' Et Publilius 19:
Ut quid ergo in ventre tuo Parthi sarabaras suspenderunt?
Apud quosdam autem sarabarae quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia videmus in capitibus Magorum picta. 3 Linnae saga quadra et mollia sunt. De quibus Plautus frag. 176:
Linna coopertus est textrino Gallia.
4 Renones sunt velamina humerorum et pectoris usque umbilicum, atque intortis villis adeo hispida ut imbrem respuant. Quos vulgo reptos vocant, eo quod longitudo villorum quasi reptat. De quibus Sallustius Hist. 3, 104: 'Germani intectum renonibus corpus tegunt.' Dicti autem renones a Reno Germaniae flumine, ubi his frequenter utuntur. 5 Mastruca vestis Germanica ex pelliculis ferarum, de qua Cicero pro Scauro Cic. Scaur. 45: 'Quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit?' Mastruca autem quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur quasi in ferarum habitum transformantur. 6 Dinoscuntur et gentes ita habitu sicut et lingua discordes. Persae brachia et crura lin[e]amentis, caput tiara tegunt; eminent apicibus fastigiatis Alani; horrent et male tecti cum latratoribus linguis Scotti; sagati sunt Alamanni, linteati Indi, gemmati Persae, sericati Seres, pharetrati Armenii. 7 Nonnullae etiam gentes non solum in vestibus sed et in corpore aliqua sibi propria quasi insignia vindicant: ut videmus cirros Germanorum, granos et cinnibar Gotorum, stigmata Brittonum. Circumcidunt quoque Iudaei praeputia, pertundunt Arabes aures, flavent capitibus intectis Getae, nitent Albani albentibus crinibus. Mauros habet tetra nox corporum, Gallos candida cutis; sine equis inertes extant Alani; nec abest gens Pictorum, nomen a corpore, quod minutis opifex acus punctis et expressus nativi graminis sucus inludit, ut has ad sui, specimen cicatrices ferat, pictis artubus maculosa nobilitas. 8 Habet et sexus institutam speciem habitus; ut in viris tonsi capilli, in mulieribus redundantia crinium, quod maxime virginibus insigne est; quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut concumulatus in verticem ipsam capitis sui arcem ambitu crinium contegat.