monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XXI De veste sacerdotali in lege <<<     >>> XXIII De proprio quarundam gentium habitu

Isidorus, Etymologiae, 19, XXII De diversitate et nominibus vestimentorum

1 Diversitas vestimentorum: tegmen, [tegumen,] indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra; sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. 2 Vestimentum vero est quod usque ad vestigium pertenditur, quasi vestigimentum, ut est tunica talaris. Sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. Amictus. 3 Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam latius intellegitur cultus. Item cultus ab habitu; nam habitus ad naturam pertinet, cultus ad homines. 4 Plerique autem vestium aut a tempore, quo maxime in usu sunt, appellantur, aut a locis, ubi vel primum confectae vel maxime venditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. 5 Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quoniam post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cuius usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuvenes, qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt. 6 Tonica vestis antiquissima appellata quia in motu incedentis sonum facit; tonus enim sonus est. Primum autem fuere pelliciae tunicae, quibus post offensam et eiectionem de Paradiso Adam et Eva induti sunt. 7 Talaris tunica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat; sicut pectoralis, quia apud antiquos brevis erat ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior est. 8 Manicleata tunica, id est manicata, eo quod habeat manicas: quam χειροδύτην Graeci vocant. 9 Dalmatica vestis primum in Dalmatia, provincia Graeciae, texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura. 10 Russata, quam Graeci phoeniceam vocant, nos coccinam, repertam a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem quotiens quis in acie vulneraretur, ne contemplanti adversario animus augesceret. Hanc sub consulibus Romani usi sunt milites; unde etiam russati vocabantur. Solebat etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et indicium futurae pugnae. 11 Laculata est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos aut additos acu. Iacinthina vestis est aerio colore resplendens. 12 Molochinia, quae malvarum stamine conficitur; quam alii molocinam, alii malvellam vocant. 13 Bombycina e bombyce vermiculo qui longissima ex se fila generat, quorum textura bombycinum dicitur; conficiturque in insula Coo. Apocalama. 14 Serica a serico dicta, vel quod eam Seres primi miserunt. Holoserica tota serica; ὅλον enim totum. Tramoserica stamine lineo, trama ex serico. Holo<por>phyra tota ex purpura; ὅλον enim totum. 15 Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris. Sunt qui et genus quoddam lini byssum [esse] existimant. 16 Fibrina [tramam de fibri lana habens]. Caprina. Masticina et mena. 17 Linea, quia ex solo lino fit. Linostema vestis est ex lana linoque contexta: et dicta linostema quia in stamine linum, in trama lanam habet. 18 Recta dicitur vestis quam sursum versum stantesque texunt. Segmentata zonis quibusdam et quasi praecisamentis ornata; nam et particulas cuicumque materiae abscisas praesegminas vocant. 19 Levidensis, quod raro filo sit leviterque densata. Pavitensis contraria levidensi dicta, quod graviter pressa atque calcata sit. 20 Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. Naevius (Bell. Pun. 10):
Pulchra quae ex auro vestemque citrosam.
Velenensis tunica est quae affertur ex insulis. 21 Exotica vestis peregrina deforis veniens, ut in Hispania a Graecis. Polymita multicoloris; polymitus enim textus multorum colorum est. Acupicta vestis acu textilis vel acu ornata. 22 Eadem et Phrygia; huius enim artis periti Phrygii omnes dicuntur, sive quia in Phrygia inventa est; unde et artifices, qui id faciunt, Phrygiones dicuntur. Vergilius Aen. 3, 484:
Phrygiam chlamydem.
23 Trilicis a tribus liciis, quia est et simplex et bilex. Ralla, quae vulgo rasilis dicitur. Interpola vestis illa vocatur quae dum sit vetus ad novam speciem recuratur. 24 Pannucia nuncupata quod sit diversis pannis obsita. Colobium dictum quia longum est et sine manicis; antiqui enim magis hoc utebantur. Levitonarium est colobium lineum sine manicis, quale Aegyptii monachi utuntur. 25 Lumbare vocatur quod lumbis religetur, vel quod lumbis haereat. Hoc in Aegypto et Syria non tantum feminae sed et viri utuntur. Unde et Ieremias trans Euphraten tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum repperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur, quia [in] renibus alligatur. 26 Limus est vestis quae ab umbilico usque ad pedes producitur. Haec autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est fluxuosam; unde et nomen accepit, nam limum obliquum dicimus. 27 Licinum vocatum quod textura eius ligata sit in totum; quasi diceret liginum, C pro G littera commutata. 28 Armilausa vulgo vocata quod ante et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa; quasi armiclausa, C littera ablata. 29 Camisias vocari quod in his dormimus in camis, id est in stratis nostris. Femoralia appellata eo quod femora tegant. Ipsae et bracae, quod sint breves et verecunda corporis his velentur. 30 Tubrucos vocatos quod tibias bracasque tegant. Tibraci, quod a braciis ad tibias usque perveniant.
Isidorus HOME

bav281.589 bmv399.395 bnf425.396 bnf426.400 bnf7583.219 bnf7585.436 bnf7586.219 bnf7587.132 bnf7589.291 bnf10291.220 bnf11864.284 bnf13027.105 bnf13028.214 bsb9201.540 bsb71097.571 csg232.296 csg235.265 csg236.252 csg237.311 hab64.601 sbsmin43.172r ubbf_iii_0015.224v zos32.276v

Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XXI De veste sacerdotali in lege <<<     >>> XXIII De proprio quarundam gentium habitu
monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16 > 21 > 13 > 38 > 38 > 16 > 4 > 16 > 3 > 5 > 2 > 11 > 1 > 7 > 8 > 3 > 59 > 5 > 9 > 22 > 2 > 5 > 22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik