monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XX De inventione lanificii <<< >>> XXII De diversitate et nominibus vestimentorum
Isidorus, Etymologiae, 19, XXI De veste sacerdotali in lege
1 Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea, corpori adstricta et usque ad pedes descendens; unde et nuncupata; quam vulgo camisiam vocant. 2 Abanet cingulum sacerdotale rotundum, polymita arte ex cocco, purpura, iacinthoque contextum, ita ut flores atque gemmae in eo esse viderentur distinctae. 3 Pilleum est ex bysso rotundum quasi sphaera media, caput tegens sacerdotale et in occipitio vitta constrictum. Hoc Graeci et nostri tiaram vel galerum vocant. 4 Mahil, quod est tunica talaris, tota iacinthina, habens ad pedes septuaginta duo tintinnabula totidemque intermixta ac dependentia punica mala. 5 Ephod, quod interpretatur Latine superindumentum; erat enim pallium superhumerale ex quattuor coloribus et auro contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. 6 Logium, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex, auro et quattuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim pretiosissimi lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur. 7 Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen Dei tetragrammaton Hebraicis litteris habebat scriptum. 8 Batin sive feminalia, id est bracae lineae usque ad genua pertingentes quibus verecunda sacerdotis velabantur.
Isidorus HOME
bav281.588 bmv399.394 bnf425.396 bnf426.399 bnf7583.218 bnf7585.435 bnf7586.219 bnf7587.132 bnf7589.291 bnf10291.220 bnf11864.283 bnf13027.104 bnf13028.212 bsb9201.539 bsb71097.570 csg232.295 csg235.264 csg236.252 csg237.310 hab64.600 sbsmin43.171v ubbf_iii_0015.224r zos32.276v
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik