monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XIX De lignariis <<<     >>> XXI De veste sacerdotali in lege

Isidorus, Etymologiae, 19, XX De inventione lanificii

1 Minervam quandam gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc enim primam lanificii usum monstrasse, hanc etiam telam ordisse et colorasse lanas perhibent. 2 Olivae quoque hanc dicunt inventricem et fabricae, multarumque artium repertricem, ideoque illi vulgo opifices supplicant. Sed hoc poetice fingitur; non enim Minerva istarum artium princeps est, sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Iovis nata fingitur, hoc est ingenium; ideoque sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. Ideo et dea artium Minerva dicitur quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur universa.
Isidorus HOME

bav281.588 bmv399.394 bnf425.395 bnf426.399 bnf7583.218 bnf7585.435 bnf7586.218 bnf7587.132 bnf7589.291 bnf10291.220 bnf11864.283 bnf13027.104 bnf13028.211 bsb9201.539 bsb71097.570 csg232.295 csg235.264 csg236.250 csg237.310 hab64.600 sbsmin43.171r ubbf_iii_0015.224r zos32.276r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik