monumenta.ch > Hrabanus Maurus > B > 9 > 21 > 21 > 18 > 2 > 11 > 18 > 20 > 11 > 21 > 15 > 1 > 24 > 21 > 11 > 6 > 11 > 11 > 6 > 1 > 16 > 9 > 20 > 8 > 17 > 6 > 9 > 19 > 19 > 37 > 32 > 18 > 1 > 18
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XVII De coloribus <<<     >>> XIX De lignariis

Isidorus, Etymologiae, 19, XVIII De instrumentis aedificiorum

1 Instructura autem parietum ad normam fieri et ad perpendiculum respondere oportet. Norma dicta Graeco vocabulo, extra quam nihil rectum fieri potest. Conponitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint binum pedum, tertia habet pedes duos, uncias decem, quas aequali crassitudine politas extremis cacuminibus sibi iungit ut schemam trigoni faciant. Id erit norma. 2 Regula dicta quod sit recta, quasi rectula, et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper adpenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant, necesse est cuncta mendosa instruantur; ut aliqua prava sint, aliqua cubantia, prona nonnulla, alia supina; et propter hoc universa sunt constructa. 3 Linea genere suo appellata, quia ex lino fit. Trullae nomen factum eo quod trudit et detrudit, id est includit calce vel luto lapides. Martellus. Machina. 4 Scalae ab scandendo, id est ascendendo, vocatae; haerent enim parietibus. Scalae autem dicuntur, aut unae sint aut plures, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae quae epistolam significant.
Isidorus HOME

bav281.586 bmv399.392 bnf425.394 bnf426.397 bnf7583.217 bnf7585.433 bnf7586.216 bnf7587.131 bnf7589.289 bnf10291.219 bnf11864.282 bnf13027.102 bnf13028.207 bsb9201.538 bsb71097.568 csg232.291 csg235.262 csg236.248 csg237.309 hab64.597 sbsmin43.169v ubbf_iii_0015.223r zos32.275r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik