monumenta.ch > Plautus > 3 > 39 > 14 > 1 > 10 > 3 > 23 > 5 > 23 > 5 > 5 > 8 > 5 > 6 > 23 > 5 > 23 > 6 > 8 > 4 > 4 > 4 > 5 > 56 > 4 > 5 > 4 > 16 > 4 > 20 > 4 > 1 > 18 > 4 > A > 2 > 9 > 10 > 10 > 3 > 61 > 54 > 51 > 10 > 10 > 10 > 5 > 78 > 5 > 6 > 6 > 5 > 1 > 33 > 3 > 1 > 69 > 4 > 2 > 22 > 4 > 20 > 5 > 4 > 16 > 16
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, XV De plastis <<<     >>> XVII De coloribus

Isidorus, Etymologiae, 19, XVI De pictura

1 Pictura autem est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum visa fuerit ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura; est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et veritatis habentia. Unde et sunt quaedam picturae quae corpora veritatis studio coloris excedunt et fidem, dum augere contendunt, ad mendacium provehunt; sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, vel Scyllam hominem sursum, caninis autem capitibus cinctam deorsum. 2 Picturam autem Aegyptii excogitaverunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diversis; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras differentiasque colorum. Unde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futurae imaginis ducent, deinde coloribus conplent, tenentes ordinem inventae artis.
Isidorus HOME

bav281.582 bmv399.389 bnf425.392 bnf426.395 bnf7583.216 bnf7585.431 bnf7586.214 bnf7587.129 bnf7589.288 bnf10291.218 bnf11864.281 bnf13027.100 bnf13028.200 bsb9201.536 bsb71097.566 csg232.287 csg235.259 csg236.245 csg237.307 hab64.593 sbsmin43.167r ubbf_iii_0015.221v zos32.274r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik