1 Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur quod lacus quosdam quadratos vel rotundos ligno vel gypso vel coloribus habeat pictos cum signis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius 1290:
Resultant aedesque lacusque.
Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius Hor. C. 2, 18:
Neque aureum mea renidet in domo lacunar.
Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ἀντίστιχον laquearium facit.