monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6 > 7 > 7
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, VI De fabrorum fornace <<<     >>> VIII De fabricis parietum

Isidorus, Etymologiae, 19, VII De instrumentis fabrorum

1 Incus est in quo ferrum tunditur, a caedendo dictus, eo quod illic aliquid cudamus, id est feriendo producamus; cudere enim caedere et ferire est. Veteres autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tunditur, hoc est tendatur; unde et tudis malleus, a tundendo, id est tendendo, dictus. 2 Malleus vocatus quia, dum quid calet et molle est, caedit et producit. Marcus malleus maior; et dictus marcus quod maior sit ad caedendum et fortior. Martellus, mediocris. Marculus malleus pusillus. Lucilius 1165:
Et velut in fabrica fervens cum marculus ferrum
multorum magnis ictibus tundit.
3 Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant teneantque, sive quod ab his aliquid forvum capimus et tenemus, quasi forvicapes. Nam forvum est calidum; unde et fervidum; unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. 4 Lima dicta eo quod lene faciat. Nam limum lene est. Cilium est unde operantur argentarii; a quo et caelata vasa dicuntur.
Isidorus HOME

bav281.578 bmv399.386 bnf425.389 bnf426.392 bnf7583.215 bnf7585.427 bnf7586.211 bnf7587.127 bnf7589.285 bnf10291.216 bnf11864.279 bnf13027.97 bnf13028.191 bsb9201.533 bsb71097.562 csg232.283 csg235.254 csg236.241 csg237.305 hab64.587 sbsmin43.163v ubbf_iii_0015.219v zos32.272v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik