monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6 > 8 > 9 > 9 > 3 > 3 > 9 > 9 > 6 > > 6 > > 9 > 1 > 9 > 8 > 8 > 7 > 8 > 7 > 8 > 8 > 6 > B > 1 > 6 > 9 > 6 > 8 > 24 > 9 > 4 > 8 > 9 > 9 > 1 > 1 > 8 > 5 > 1 > 8 > 8 > 1 > 8 > 1 > 1 > 4 > 4 > 4 > 4 > 4 > 3 > 5 > 5 > 5 > 1 > 5
Isidorus, Etymologiae, Liber 19, IV De funibus <<<     >>> VI De fabrorum fornace

Isidorus, Etymologiae, 19, V De retibus

1 Retes vocatae sive a retinendis piscibus, sive a restibus quibus tenduntur. Minus autem rete synplagium dicitur a plagis; nam proprie plagas dici funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. 2 Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur. Idem etiam a iactando iaculum dicitur. Plautus frag. 175:
Probus quidem antea iaculator eras.
3 Tragum genus retis ab eo, quod trahitur, nuncupatum. Ipsa est et verriculum; verrere enim trahere est. 4 Nassa. Cassis genus venatoriae retis, quod capiat. Hinc est quod incassum dicimus, id est sine causa; quasi sine cassibus, sine quibus venatio inanis est. 5 Conopium retia qua culices excluduntur in modum tentorii; quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Unde et conopeum dicitur; nam Canopea Aegyptus est.
Isidorus HOME

bav281.576 bmv399.385 bnf425.388 bnf426.391 bnf7583.212 bnf7585.426 bnf7586.210 bnf7587.126 bnf7589.284 bnf10291.215 bnf11864.278 bnf13027.96 bnf13028.188 bsb9201.532 bsb71097.560 csg232.281 csg235.253 csg236.239 csg237.304 hab64.585 sbsmin43.162v ubbf_iii_0015.218v zos32.271v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik